Apparebit repentina dies, Teil 1

Apparebit repentina dies
Paul Hindemith (1895-1963)


Apparebit repentina dies,
fur obscura velut nocte improvisos occupans.
Brevis totus tum parebit prisci luxus saeculi,
totum simul cum clarebit praeterisse saeculum.
Clangor tubae per quaternas terrae plagas concinens,
vivos una mortuosque Christo ciet obviam.
De caelesti judex arce,
majestate fulgidus,
claris angelorum choris comitatus aderit.
Erubescet orbis lunae,
sol et obs curabitur,
stellae cadent pallescentes,
mundi trement ambitus.
Flamma ignis anteibit justi vultum judicis,
caelos, terras et profundi fluctus maris devorans.
Gloriosus rex sedebit in sublimi solio,
angelorum tremebunda circumstabunt agmina.

---

MP3-Download [5331 KB]